Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 8, cap. 27

1 aliud subinde bellum cum alterius oræ Græcis exortum. 2 namque Tarentini, cum rem Palæpolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palæpolitanos, ira atque invidia in Romanos furere, eo etiam, quod Lucanos et Apulos — nam utraque eo anno societas coepta est — in fidem populi Romani venisse adlatum est: 3 quippe propemodum perventum ad se esse, iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes aut domini habendi sint. 4 discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius verti; eam solam gentem restare, nec earn eam ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit; 5 quem revocari adhuc inpellique ad abolendam societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur. 6 Hæc hæc consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent, ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honestly, inter se mulcati ipsi virgis cum corpora nuda intulissent in civium coetum, 7 vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus virgis cæsos ac prope securi percussos esse. 8 deformis suapte natura res cum speciem iniuriæ magis quam doli præ se ferret, concitati homines cogunt clamore suo magistratus senatum vocare, 9 et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur, ut societas cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem mittuntur. 10 repentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et præsidia in loca munita accipere, cæci fraude et ira nihil recusarunt. 11 dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum auctores Tarentum commigravere; sed amissa omni de se potestate nihil ultra, quam ut pæniteret frustra, restabat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑