Titus Livius, Ab urbe condita
1 exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis lætæ res essent, pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. 2 eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs, quam Latini diruerant; 3 et cum Carthaginiensibus legatis Romæ foedus ictum, cum amicitiam ac societater societatem petentes venissent. idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato, C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex unciario fænus factum, et in pensiones æquas triennii, ita ut quarta præsens esset, solutio æris alieni dispensata est; 4 et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatæ maxime res, quia tributo ac dilectu supersessum. 5 Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret, Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto pergit. 6 quo cumn cum Antiates aliique Volsci præparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est. 7 Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt. et ne in muris quidem satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum præter multitudinem inbellem sese dedidere. oppidum dirutum atque incensum; 8 ab æde tantum matris Matutæ abstinuere ignem. præda omnis militi data. extra prædam quattuor milia deditorum habita; eos vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde magnam pecuniam in ærarium redegit. sunt, 9 qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque magis veri simile est quam deditos venisse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
