Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 27

1 mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Græcia manet, unius curæ demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui scientia videbatur præcellere, erudiebat. 2 is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso dummodo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in prætorium ad Camillum perduxit. ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, 3 Falerios se in manus Romanis tradidisse, 4 quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in potestatem dediderit. 5 quæ ubi Camillus audivit, “non ad similem” inquit “tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere venisti. 6 nobis cum Faliscis, quæ pacto fit humano, societas non est; quam ingeneravit natura utrisque, est eritque. sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. arma habemus non adversus eam ætatem, 7 cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec læsi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt. 8 eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti; ego Romanis artibus, virtute, opere, armis, 9 sicut Veios, vincam.” denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. Ad ad quod spectaculum concursu populi primum facto, 10 deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio animis est iniecta, ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum pæne quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem universa posceret civitas. fides Romana, 11 iustitia imperatoris in foro, in curia celebratur, consensuque omnium legati ad Camillum in castra atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur. 12 introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti, victoria, cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros. 13 eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: vos fidem in bello quam præsentem victoriam maluistis; nos fide provocati victoriam ultro detulimus. 14 sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. nec vos fidei nostræ nec nos imperii vestri pænitebit.” 15 Camillo et ab hostibus et a civibus gratiæ actæ. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo vacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam reductus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑