Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 27

1 dum hæc in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium, iam ab Roma regressum, ad Æginium et Agassas diripiendas mittit, 2 Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea; 3 Æginiensium novum crimen erat: famæ de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum urbem ingressos hostiliter sævierant. 4 ad Æniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod pertinacius quam finitumæ civitates in armis fuerant. 5 auctumni fere tempus erat, cuius temporis initio ad circumeundam Græciam visendaque, quæ nobilitata fama maiora, auribus accepta, sunt, quam oculis noscuntur, uti statuit. 6 præposito castris C. Sulpicio Gallo profectus cum haud magno comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenæo, Eumenis regis fratre, per Thessaliam Delphos petiit, inclitum oraculum; 7 ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit. 8 Lebadiæ quoque templum Iovis Trophonii adiit, ibi cum vidisset os specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt, sacrificio Iovi Hercynnæque facto, quorum ibi templum est, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeæque, tantæ insulæ, ponte continenti iunctæ descendit. 9 a Chalcide Aulidem traicit trium milium spatio distantem, portum inclitum statione quondam mille navium Agamemnoniæ classis, Dianæque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit. 10 inde Oropum Atticæ ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur, templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum; 11 Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustate famæ, multa tamen visenda habentis, arcem, portus, muros Piræeum urbi iungentis, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque, omni genere et materiæ et artium insignia.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑