Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 27

1 apparebat omnibus mercedem eum timere nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam. 2 quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret? 3 cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Thraciam, qua vicina erat viæ, redierunt. 4 quæ manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhæbiæ saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, 5 sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. 6 ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent. 7 hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit. 8 eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta talenta Pellæ missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est ; 9 inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque præsentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis præcipit, parvis itineribus veherent, 10 dein cum ad finem Macedoniæ ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. 11 Gentius exigua parte pecuniæ accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit. 12 hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum qui pecuniam portabat misit, velut nihil aliud agens quam ut quanta maxima posset præda ex se victo Romanis reservaretur. 13 et ab Eumene Herophon ignotis, quæ occulte acta erant, redit. de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandæ suspicionis causa certiorem fecit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑