Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 42, cap. 27

1 belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio prætori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romæ subductis, quæ possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta. 2 si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegæ in Siciliam scriberet, ut eas, quæ in Sicilia naves essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. 3 socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius prætor scribere iussus; in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem prætor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret. 4 hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno prætor fuerat, deligitur. 5 Cn. Sicinius prætor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius prætor scribit, ut et legionem secundam, quæ maxume veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. 6 hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quæ senatus censuit, inpigre facta sunt. 7 duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductæ; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus præpositus; 8 duodecim ex Sicilia missæ. ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Cæcilius. ad omnia præparata Cn. Sicinius prætor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑