Titus Livius, Ab urbe condita
1 censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Æmilius Lepidus pontufex maximus. 2 de senatu novem eiecerunt; insignes notæ fuerunt M. Corneli Maluginensis, qui biennio ante prætor in Hispania fuerat, et L. Corneli Scipionis prætoris, cuius tum inter civis et peregrinos iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat. 3 consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti sunt. ex iis M. Æmilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant. 4 legati, qui in Ætoliam ad similis motus conprimendos ierant, renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti fuit adventus consulis; neque aliud, quod ageret in provincia, cum habuisset, Romam redit. 5 censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos; et scænam ædilibus prætoribusque præbendam; 6 et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis dam, et metas trans et caveas ferreas, per quas intromitterentur feriis in monte Albano consulibus, et clivom Capitolinum silice sternendum curaverunt, 7 et porticum ab æde Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam. 8 et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque sæpserunt, et porticum Æmiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt. 9 et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt, et † eo publico ab æde Veneris fecerunt. 10 iidem Calatiæ et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque ibi publicis locis pecuniam, quæ redacta erat, tabernis utrique foro circumdandis consumpserunt. 11 et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi senatus Romani populive iussu se locaturum edixit — ipsorum pecunia Iovis ædem Pisauri et Fundis et Potentiæ etiam aquam adducendam, et Pisauri viam silice sternendam, 12 et Sinuessæ magalia addenda * aviariæ, in his et cloacas et murum circumducendum et forum porticibus tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos. 13 hæc ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum. moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis equi adempti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
