Titus Livius, Ab urbe condita
1 hæc omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule ad præsidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur, dictator præeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos tumultus causa vovit 2 profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule exercitu ad hostes pervenit. 3 sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderunt, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt. 4 ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio, non parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem, habebant. 5 nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus proeliis est facile patiente dictatore conferendo vires spem universæ victoriæ, temptato paulatim eventu certaminum, suos præcipere. 6 itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe noctu adorti castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt. clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. 7 ubi præsenti ope res egebat, consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona vallum cingunt. 8 in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur, quid opus facto sit. missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus præficitur; ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat. 9 Q. Sulpicium legatum præficit castris; M. Fabio legato adsignat equites nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu difficilem. omnia, quæ vel alius imperator prudens et inpiger in tali re præciperet ageretque, præcipit ordine atque agit; 10 illud eximium consilii animique specimen et neutiquam vulgatæ laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus delectis misit. 11 qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius pæne cepit castra, quam oppugnari hostes satis scirent. 12 inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
