Titus Livius, Ab urbe condita
1 inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciæ urbibus proficiscuntur. 2 ibi legati Eumenis, si liberas esse Ænum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. 3 sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quæ sub Antiocho fuerint, præmia belli Eumenem quam Philippum habere, 4 vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. 5 habere eum præterea decem legatorum in eam rem præiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Ænum profecto dedisse, quæ ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent. 6 nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperil, cum tam procul a finibus Macedoniæ absint, civitatibus his præsidia imposuisse? vocari Maronitas iuberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros. 7 Legati legati Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis præsidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse. 8 itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et dare aliis. 9 optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere. 10 de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in regione ea fuisset, derexisse finem Philippo veterem viam regiam, quæ ad Thraciæ Paroreian subeat, nusquam ad mare declinantem: Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes agrosque amplectatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
