Titus Livius, Ab urbe condita
1 Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhærentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamored clamorem Romanorum tulerunt. 2 fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra lævaque prælati, qua quemque impetus tulit, 3 fugerunt. victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate prædæ hæserunt, 4 nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. 5 consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit. 6 per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga — nam pugna nulla fuit — ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. 7 Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. postero die captivos prædamque recensuit, quæ tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit. 8 Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. 9 eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse — iam enim medium autumni erat — locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimæ oræ reduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
