Titus Livius, Ab urbe condita
1 cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope nulla spes esset vere suas hostiumque æstimanti vires, 2 non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; 3 et, ne quid intestine intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non poterat. 4 cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis — 5 Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet Lacedæmonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit; 6 et pauca præfatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos status præsens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri possint, quam puniri molientis; 7 itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quæ instet, tempestas prætereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, 8 minus periculi esse, extemplo eos emissurum — : sub hæc citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit; nocte insequenti omnes interfecti. 9 Ilotarum deinde quidam — hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus — , transfugere voluisse insimulati per omnis vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. 10 intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
