Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. 2 eadem æstate equites ducenti et elephanti decem et, et tritici molium modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum, qui in Græcia erat, pervenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa. 3 Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in fænore coercendo habitus; 4 fugatique ex insula fæneratores et sumptus, quos in cultum prætorum socii facere soliti erant, circumcisi aut sublati. 5 Sex. Ælius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Corneliurm Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. 6 biduo post prætorum comitia habita. sex prætores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio; 7 creati autem hi: L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius Rufus, Rufus. L. Atilius — Sempronius et Helvius ex iis ædiles plebis erant — ; 8 curules ædiles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. ludi Romani eo anno quater instaurati.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
