Titus Livius, Ab urbe condita
1 principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. 2 Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes, volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa; 3 consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur, populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. 4 nihilo minus consules provinciam Africam — ita enim senatus decreverat — in sortem coniecerunt. 5 Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset; 6 M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatu placuisset. 7 prætores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P. Sempronius proconsul priore anno præfuerat; 8 Cn. Tremellius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo prætore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro prætore viginti navibus longis et militibus mille oram Siciliæ tutaretur; 9 M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret; C. Aurelio Cottæ urbana evenit. 10 ceteris ita, uti quisque obtinebant provincias exercitusque, prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. 11 et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos, quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator, quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent. 12 ludi in circo per quadriduum facti, hostiæque quibus votæ erant dis cæsæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
