Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 3, cap. 27

1 postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciæ gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanæ iuventutis habitus esset. 2 cum magistro equiturn equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatæ quicquam rei agere. 3 tum, quicumque ætate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus ætas ad militandum gravior esset, 4 vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit. 5 sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere, unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; 6 inpigreque omnes ad edictum dictatoris præsto fuere. inde conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: 7 adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri posset. consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quæque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto sæpe temporis maximarum rerum momenta verti. 8 “accelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque gratificantes ducibus clamabant. media nocte in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑