Titus Livius, Ab urbe condita
1 tum silentio per præconem facto ita coepit: “numquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer, 2 credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis; 3 apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. 4 cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, — hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta, dicta, consilia, animos hostium video. 5 quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiæ nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. 6 negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam negantibus. nec enim ea sunt commissa, quæ, vulgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint. 7 invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. 8 equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea: sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes. 9 in castris en meis — quantum opinio fefellit! fefellit. — fama mortis meæ non accepta solum, sed etiam expectata est. 10 non quod ego vulgari facinus per omnes velim — equidem, si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et militibus meis — ; 11 sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut venti et auræ cient, ita aut tranquillum aut procellæ in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis; 12 qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiæ progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiæ disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem ausi sitis. 13 de me ipso taceo; temere potius quam avide credideritis; is denique ego sim, cuius imperii tædere exercitum minime mirandum sit: — patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prddebatis? prodebatis? ? 14 quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? 15 in prætorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P. Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum securibus prælati sunt. 16 lapides pluere et fulmina iaci de cælo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: noc hoc est portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum, qui tantum ausi facinus sunt, expiari possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
