Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 26, cap. 27

1 interrupit hos sermones nocte, quæ pridie Quinquatrus fuit, pluribus simul locis circa forum incendium ortum. 2 eodem tempore septem tabernæ, quæ postea quinque, et argentariæ, quæ nunc novæ appellantur, arsere; 3 conprehensa postea privata ædificia — neque enim tum basilicæ erant — , conprehensæ lautumiæ forumque piscatorium et atrium regium. 4 ædis Vestæ vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. 5 nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit, 6 qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, præmium fore libero pecuniam, servo libertatem. 7 eo præmio inductus Campanorum Calaviorum servus — Manus ei nomen erat — indicavit dominos et quinque præterea iuvenes nobiles Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur. 8 conprehensi ipsi familiæque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum; 9 ceterum ut coram coarguebantur, et quæstio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est. indici libertas data et viginti milia æris. 10 consuli Lævino Capuam prætereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. 11 Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam ease; esse: publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret. 12 nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur. 13 alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum. 14 Vestæ ædem petitam et æternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. 15 Lævinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die, quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. 16 hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, præbuit speciem dolentis duarzum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentia. 17 de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑