Titus Livius, Ab urbe condita
1 statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem; crebriores deinde hæ voces et cum haudd haud dubio adsensu multitudinis esse. 2 et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare cupiebant, permixtis. 3 prætores dissimulare primo et trahenda re sed in mora esse; postremo victi consensu et seditionem metuentes pronuntiant eos prætores. 4 nec illi primo statim creati nudare, quid vellent, quamquam ægre ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium Claudium et inpetratis eis alios, qui de foedere antiquo renovando agerent, missos. 5 ad Murgantiam tunm tum classem navium centum Romanus habebat, quonam evaderent motus ex cædibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos ageret nova atque insolita libertas, opperiens. 6 per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis Marcellus posse rem convenire ratus et ipse legatos Syracusas, qui coram cum prætoribus de renovando foedere agerent, misit. 7 et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. Postquam postquam Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est, dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas criminabantur. 8 ut vero Appius naves ad ostium portus, quo amicæ partis hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem criminibus vanis accesserat fides; 9 ac primo etiam tumultuose decurrerat multitude multitudo ad prohibendos, si in terram egrederentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
