Titus Livius, Ab urbe condita
1 iamque omnibus satis conparatis ad traiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes. 2 quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, 3 maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes. 4 ad id dati duces Galli edocent, inde milia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiore, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. 5 ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ, in quibus equi virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi cætris superpositis incubantes flumen tranavere. 6 et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. 7 postero die profecti ex composito fumo significant transisse et baud haud procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad traiciendum. 8 iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus præbebat. 9 equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur præter eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, inposuerant in naves.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
