Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 9, cap. 26

1 eodem anno prodito hostibus Romano præsidio Luceria Samnitium facta. 2 nec diu proditoribus inpunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in piano plano capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem cæsi, 3 eoque ira processit, ut Romæ quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent. 4 præter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat. 5 vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. duo milia et quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuæ quoque occultæ principum coniurationes factæ. de quibus cum ad senatum relatum esset, 6 haudquaquam neglecta res: quæstiones decretæ, dictatoremque quæstionibus exercendis dici placuit. 7 C. Mænius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens erat magistratus eius terror. itaque — sive is timor seu conscientia fuit — Calavios Ovium Noviumque — ea capita coniurationis fuerant — , priusquam nominarentur apud dictatorem, mors baud haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. Deinde deinde ut quæstioni Campanæ materia decessit, 8 versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuæ, sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam, quæri senatum iussisse; 9 et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse. latiorque et re et personis quæstio fieri, baud haud abnuente dictatore sine fine ulla quæstionis suæ ius esse. 10 postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nonina nomina reciperentur. 11 inde nobilitas, nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed universi simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum. 12 ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quæsitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent. Tum tum enim vero Mænius, 13 iam famæ magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit: 14 “et omnes ante actæ vitæ vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiæ meæ; neque enim, quod sæpe alias, quia ita tempora postulabant rei publicæ, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quæstionibus fuit. 15 sed quoniam quidam nobiles homines — qua de causa, vos existimare quam me pro magistratu quicquam inconpertum dicere melius est — 16 primum ipsas expugnare quæstiones omni ope adnisi sunt, dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in præsidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, 17 patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiæ non fuit, ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam, 18 quæ non possint, temptari, ne rationem vitæ reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. 19 vos quæso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quæstiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.” abdicat inde se dictatura 20 et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur. 21 Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. 22 nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quæstio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat, oppressa est.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑