Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem tempore et Nymphius prætorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palæpolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. 2 sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium præter necessarium urbis præsidium ad litus missa. ubi dum Nymphius in tenebris 3 et multitudine semet ipsa inpediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex conposito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite inplesset, tolli clamorem iussit; ad quem Græci signo accepto a principibus quievere, 4 Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt. Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in præsentia fuga, ita foedior, 5 postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. Haud haud ignarus opinionis alterius, 6 qua hæc proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tur tum foedus Neapolitanum — eo enim deinde summa rei Græcorum venit — similius vero facit ipsos in amicitiam redisse. 7 Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse. duo singularia hæc ei viro primum contigere, prorogatio imperii, non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
