Titus Livius, Ab urbe condita
1 victus igitur patientia hostium senatum eorum vocari iussit. “soli adhuc” inquit, “Tusculani, vera arma verasque vires, quibus ab ira Romanorum vestra tutaremini, invenistis. 2 ite Romam ad senatum; æstimabunt patres, utrum plus ante poenæ an nunc veniæ meriti sitis; non præcipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus eventum vestris senatus, quem videbitur, dabit.” 3 postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum mæstus in vestibulo curiæ est conspectus, moti extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere. Dictator dictator Tusculanus ita verba fecit: 4 “quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nune nunc videtis nos stantes in vestibulo curiæ vestræ, ita armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris processimus. 5 hic noster, hic plebis nostræ habitus fuit eritque semper, nisi si quando a vobis proque vobis arma acceperimus. gratias agimus et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus crediderunt et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi quidem fecerunt. 6 pacem, quam nos præstitimus, ea a vobis petimus; bellum eo, sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma polleant vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. hæc mens nostra sit, di inmortales faciant, tam felix, quam pia. 7 quod ad crimina attinet, quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter pænituerit, tutum censemus. peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita satisfiat.” 8 tantum fere verborum ab Tusculanis factum. pacem in præsentia nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt. ab Tusculo legiones reductæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
