Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 45, cap. 26

1 dum hæc ibi, alia in Macedonia, alia Romæ in Asia geruntur, interim in Illyrico L. Anicius rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto Scodræ, 2 quæ regia fuerat, præsidio inposito Gabinium præfecit, Rhizoni et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium. 3 præpositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum infulis obviam effusa. 4 hinc præsidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus oppidis præter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum receptis primum ad Passaronem ducit. 5 Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universæ genti auctores desciscendi ab Romanis. 6 hi conscientia privatæ noxæ, quia ipsis nulla spes veniæ erat, ut communi ruina patriæ opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem, ut mortem servituti præponerent, hortantes. 7 nemo adversus præpotentis viros hiscere audebat; tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quæ vos rabies” inquit “agitat, qui duorum hominum noxæ civitatem accessionem facitis? 8 equidem pro patria qui letum oppetissent, sæpe fando audivi: qui patriam pro se perire æcum censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus portas et imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?” 9 hæc dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis. 10 simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum oppugnationem tulerunt. 11 pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes, regressus ipse in Illyricum Scodræ, quo quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia principibus conventum habuit. 12 ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: præsidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum. 13 non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent. 14 Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod regi pependissent, inpositum, inde in tres partes Illyricum divisit. 15 unam eam fecit, quæ supra † dictam est, alteram Labeatas omnis, tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque eorum. hac formula dicta in Illyrico ipse inde Epiri Passaronem in hiberna redit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑