Titus Livius, Ab urbe condita
1 nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicæ eo anno consules gesserant. magis e re publica visum erat conprimi ac sedari exasperatos Ligures. 2 cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque Illyriorum regem suspectum Issenses legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem, communi consilio parare Romanis bellum, 3 et specie legatorum Illyrios speculatores Romæ esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. 4 Illyrii vocati in senatum. qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issenses deferrent, quæsitum est, 5 quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent. hæsitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; 6 responsum tamquam legatis, ut qui adire senatum non postulassent, dari non placuit, mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare, non æcum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. 7 in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plætorius C. Cicereius . ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui renuntiarunt Eumenen in ea, Antiochum in Syria, Ptolemæum Alexandriæ sese convenisse; 8 omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie in fide permanere, pollicitosque omnia, quæ populus Romanus imperasset, præstaturos. et civitates socias adisse; ceteras satis fidas, solos Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse, 9 venerant Rhodii legati ad purganda ea, quæ volgo iactari de civitate sciebant; ceterum senatum iis non ante dari quam novi consules magistratum inissent, placuit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
