Titus Livius, Ab urbe condita
1 tumultus causa fuit, quem ab Æquis et Volscis Latini atque Hernici nuntiarant. 2 T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen additur — et Cn. lulius Iulius Mento consules facti. nec ultra terror belli est dilatus. 3 lege sacrata, quæ maxima apud eos vis cogendæ militiæ erat, dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum convenere ibique seorsum Æqui, 4 seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. 5 eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici placuit, quia etsi sæpe victi populi maiore tamen conatu quam alias umquam rebellarant et aliquantum Romanæ iuventutis morbo absumptum erat. 6 ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. 7 illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie usus “vos” inquit, “tribuni plebis, 8 quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto discrimine rei publicæ dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis.” 9 qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendæ potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros. 10 consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt proditum a patribus summi imperil imperii ins ius datumque sub iugum tribuniciæ potestati consulatum memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et — quo quid ulterius privato timendum foret? — in vincla etiam duci possent. 11 sors, ut dictatorem diceret — nam ne id quidem inter collegas convenerat , T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum, socerum suum, severissimi imperil imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. 12 dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. cognitio vacantium militiæ munere post bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
