Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 26

1 biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, 2 duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret. 3 hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inæquales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu; 4 Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in lævo quattuor ferme milium numerum explebant. consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut æque magna vis ad manum esset, curavit. 5 ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quæ fuerant in priore proelio, erant præter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, 6 quia, etsi non ipsi victi erant, suæ gentis hominum cladem pro sua ducebant. itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. 7 velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, 8 quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus, vulnera accipiebant. consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, versuros extenplo extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines velitibus et alia turba auxiliorum aciem promovit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑