Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 35, cap. 26

1 comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua obsessis mari summitterentur, præsidia, tres tectas naves et lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. 2 harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnæ exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si præsidia maritima interclusisset. 3 prætor Achæorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio æquabat, ita rudis in re navali erat, 4 Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta præfectus auxiliorum militaverat, 5 ignarus. navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicæam a Naupacto Corinthum veheret. 6 huius fama motus — fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium — deduci ab Ægio putrem iam admodum et vetustate dilabenter dilabentem iussit. 7 hac tur tum prætoria nave præcedente classes, cum in ea Patrensis Tiso præfectus classis veheretur, 8 occurrerunt a Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quæ per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave erant. 9 cetera classis prætoria nave amissa, quantum quæque remis valuit, fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugæ finem, quam Patras ventum est, 10 fecit. nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑