Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 33, cap. 26

1 prætores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M’. Acilius Glabrio inter civis et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, 2 Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Lælius Siciliam,n Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. 3 Q. Fabio Buteoni\' Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniæ provinciæ evenerant; consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis, 4 quas videretur, ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi. 5 bellum in Hispania quinto post anno motum est, quam simul cum Punico bello fuerat finitum. 6 priusquam aut hi prætores ad bellum prope novunm, novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia, quæ nuntiabantur, iussi. 7 P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; 8 ædis Feroniæ in Capenati de cælo tacta erat; ad Monetæ duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, 9 Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. hæc prodigia maioribus hostiis sunt procurata.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑