Titus Livius, Ab urbe condita
1 in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Ælio consule gestum. 2 cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul præfuerat — ipse ei C. Helvium prætorem præfecit — , alterum, quem, 3 in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. 4 quem ad modum Gallia præter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumrultus tumultus est. 5 excitatus. obsides Carthaginiensium Setiæ custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat. 6 augebant eorum numerum, ut ab recenti. Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex præda mancipia. 7 ea ii cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primur primum qui, in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus præparatis, ludis, qui Setiæ prope diem futuri erant, spectaculo intentur intentum populum adgredi statuerant; 8 Setia per cædem et . repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare * * servitia. huius rei tam foedæ indicium ftomam Romam ad L. Cornelium Lentulum prætorem urbanum (lelatum delatum est. 9 servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quæ facta futuraque erant, exposuerunt. 10 quibus domi custodiri iussis, prætor senatu vocato edoctoque, quæ indices iudices adferrent, proficisci ad ear eam coniurationem quærendam atque opprimendam iussus, 11 cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. 12 hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. 13 ibi raptim principibus coniurations coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent * * *. 14 egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis æris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia æris et libertatem; 15 pretium eorum ex ærario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Præneste occupatura. 16 eo L. Cornelius prætor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ea ii noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea ii moliri. 17 itaque et Romæ vigiliæ per vicos servatæ iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, 18 et circa nomen Latinum a prætore litteræ missæ, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
