Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 29, cap. 26

1 multæ classes Romanæ e Sicilia atque ipso illo portu profectæ erant; ceterum non eo bello solum—nec id mirum; prædatum enim tantummodo pleræque classes ierant—sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit; 2 quamquam, si magnitudine classis æstimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratæ in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat; 3 nam præter quadraginta longas naves quadringentis ferme onerariis exercitum. travexit. 4 Sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages tot exercituum simul cæsis eæsis ducibus effecerant, 5 et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam, ingenti ad incrementa gloriæ re, celebratus converterat animos, simul et mens ipsa traiciendi, 6 nulli ante eo bello duci temptata, quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et finiendum in Africa bellum se transire volgaverat. 7 concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium modo Lilybæi, sed legationum omnium ex Sicilia, quæ et ad prosequendum Scipionem officii causa convenerant et prætorem provinciæ M. Pomponium secutæ fuerant; 8 ad hoc legiones quæ in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo navigantibus erat.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑