Titus Livius, Ab urbe condita
1 Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec metum ex vano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat. 2 itaque totus in suas artes versus insidiis locum quærebat. 3 levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant; quibus cum extrahi æstatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio, ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret, scribunt. 4 et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus, 5 qui in præsidio erat, duci eo iusserunt.. iusserunt. ea ita futura per quosdam Thurinos conperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo Peteliæ tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; 6 in quæ inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum cæsa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. tumulus erat silvestris inter Punica 7 et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani, qualis pars eius, quæ vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. 8 itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. 9 fremebant vulgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem. 10 movit ea res Marcellum et conlegæ “quin imus” inquit “ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis nostris certius dabit consilium.” 11 adsentienti Crispino cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; 12 secuti tribuni militum, M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo præfecti socium L. Arrenius et M’. Aulius. 13 immolasse eo die quidam prodidere memoriæ consulem Marcellum, et prima hostia cæsa iocur sine capite inventum, in secunda omnia conparuisse, quæ adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse, 14 quod secundum trunca et turpia exta nimis læta apparuissent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
