Titus Livius, Ab urbe condita
1 Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomæum missus voluntarium consciverat exilium. 2 ea cum ad se quoque veniri præscisset, in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces, 3 nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi conflagrare sinerent: 4 nihil se ex regno illius præter exilium viri habere; neque fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque interfecto eo causam eandem esse. 5 quid? quod, si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum. 6 si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo conscensurus sit navem atque in patriam rediturus? 7 quantum spes hominum falli! falli. in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita dimicare — quid obstantes libertati aut legibus? 8 quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque 9 et asportari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem filias. 10 aversis auribus animisque: quid cessarent? ne tempus tererent, illi aliis alium increpant. ut ferrura quosdam expedientes cernebat, 11 tum omissis pro se precibus, puellis ut salter saltem parcerent orare institit, a qua ætate etiam hostes iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quæ odissent scelera ipsi imitarentur. 12 inter hæc abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde respersas matris cruore impetum faciunt. quæ alienata mente simul luctu metuque velut captæ furore eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturæ urbem tumultu fuerint. 13 tum quoque baud haud magno ædium spatio inter medios tot armatos aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac tam validæ eluctandæ manus essent, sese eripuerunt. 14 tandem vulneribus confectæ, cum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt. cædemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. 15 ira deinde ex misericordia orta quod adeo festinatum ad supplicium neque locus pænitendi aut regressus ab ira relictus esset. 16 itaque fremere multitude multitudo et in locum Adranodori ac Themisti — nam ambo prætores fuerant — comitia poscere, quæ nequaquam ex sententia prætorum futura essent.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
