Titus Livius, Ab urbe condita
1 confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatur est exercitum Sabinum prædabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim diripi atque incendi villas. 2 missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. 3 plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere turn tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugæ quod satis esset virium habuere. 4 nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna iam spe undique partæ pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro, bellum indicentes. 5 cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama baud haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur, 6 nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno debellatum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
