Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem anno lectisternium Romæ, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis. 2 novi deinde consules iussu populi cum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Græcos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia: 3 Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad earn eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. 4 tria oppida in potestatem venerunt, Allifæ Callifæ Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus. 5 Hoc hoc bello tam prospere commisso alteri quoque bello, quo Græci obsidebantur, iam finis aderat. nam præterquam quod intersæptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, 6 quibus hostis territabat patiebantur, et velut capti a suismet ipsi præsidiis indigna iam in liberis quoque ac coniugibus et quæ captarum urbium extrema sunt patiebantur. 7 itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur, Tarentinorum iuventutem, 8 Græci Græcos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, expectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa. 9 Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad præbendam opportunam consilio urbem. 10 Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum felix Palæpolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. 11 eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis, 12 ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius, cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum. 13 conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam earn eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit; præsidio ei L. Quinctius tribunus militum præpositus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
