Titus Livius, Ab urbe condita
1 ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percunctantibusque fassi publico consilio se militasse. 2 cuius tam vicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam captivos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse; castris exercituique interim, si videater, præsit collega. 3 documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus præferret. nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data in tam præcipitem casum res publica esset; 4 et cum in exercitu tum Romæ constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversæ pugnæ fugæque in L. Furio culpam, secundæ decus omne penes M. Furium esse. 5 introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem sibi ad ear eam rem unum petit permissoque, ut ex collegis optaret, quem vellet, contra spem omnium L. Furium optavit. 6 qua moderatione animi cum collegæ levavit infamiam, turn tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis bellum; pace constanti vim Romanam arcuerunt, quam armis non poterant. 7 Intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere, commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur. 8 Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis, quæ in agris ostentaretur, etiam intra moenia esset, scire cupiens, ingressus urbem ubi patentes ianuas 9 et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter vulgus aliud puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum usuum causæ ferrent, nihil usquam non pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile, 10 circumspiciebat omnia, inquirens oculis, ubinam bellum fuisset; 11 adeo nec amotæ rei usquam nec oblatæ ad tempus vestigium ullum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace, ut eo vix fama belli perlata videri posset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
