Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 5, cap. 25

1 hæc cum foedis certaminibus agerentur — nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant — 2 , nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixæ committendæ causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbæ offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. 3 ab horum ætatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabundus: 4 baud haud mirum id quidem esse, furere civitatem, quæ damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat. 5 nihil de conlatione dicere stipis verius quam decumæ, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. 6 enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati, quod ex ea tantum præda, quæ rerum moventium sit, decuma designetur; urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineantur, mentionem nullam fieri. 7 cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptumn votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decumam Apollini sacram esse. ita in æstimationem urbs agerque venit. 8 pecunia ex ærario prompta et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. cuius cum copia non esset, matronæ coetibus ad ear eam rem consultandam habitis, communi decreto pollicitæ tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in ærarium detulerunt. 9 grata ea res ut quæ maxime senatui umquam fuit; honoremque ob earn eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. 10 pondere ab singulis auri accepto æstimatoque, ut pecuniæ solverentur, crateram auream fieri placuit, quæ donum Apollini Delphos portaretur. 11 simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: 12 eum prædam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. absentes ferociter increpant; præsentium, cum se ultro iratis offerrent, 13 verecundiam habent. simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑