Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 44, cap. 25

1 Eumenes neque favit victoriæ Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternæ inter eos inimicitiæ erant, quam ipsorum odiis inter se accensæ: 2 non ea regum æmulatio, ut æquo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit. 3 cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; 4 Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. 5 hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte tædio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandæ gratia pacis cupiit. 6 nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandæ cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille talenta, ut pacem conciliaret, mille et quingenta. 7 in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat. 8 Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniæ mentionem ventum erat, ibi hæsitabat; 9 et utique alteram in tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; 10 in spem Romanæ pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracæ in templo depositurum. 11 ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, ibi an Pellæ pecunia esset; id agere, ut partem aliquam præsentem ferret. 12 ita nequiquam inter se captati nihil præter infamiam moverunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑