Titus Livius, Ab urbe condita
1 sub idem tempus Cn. Servilius Cæpio Ap. Claudius Centho T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt, 2 qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt relatis ordine, quæ vidissent quæque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum. 3 cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse. 4 suæ orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma effere, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. 5 exposita deinde ab se ordine, quæ ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent. 6 Samothracæ præterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiæ regem habuisse. 7 pro his iniuriis satisfieri senatum æcum censere reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat. 8 regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculaturi dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere æcum censerent; 9 postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle. 10 tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum. 11 novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex æquo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere rei publicæ consulturos. 12 atque ita se proripuisse et summoveri e regia omnis coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. 13 ita se profectos, nec sibi aut venientibus aut manentibus quicquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Ætolique legati auditi. 14 senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
