Titus Livius, Ab urbe condita
1 tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur. 2 victoriæ præmium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M. Folius, L. Sergius Fidenas. 3 pestilentia eo anno aliarum rerum otium præbuit. ædis Apollini pro valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris placandæ deum iræ avertendæque a populo pestis causa fecere; 4 magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. consularium comitiorum nulla mentio habita est; 5 tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius Albus. 6 eo anno vis morbi levata, 7 neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Æquorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnæ agitata. ibi prolatæ in annum res, 8 decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam Veiente populo querente eandem, qua Fidenæ deletæ sint, inminere Veis fortunam. 9 Interim interim Romæ principes plebis iam diu nequiquam inminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; 10 ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. 11 multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. 12 alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri, ut obsæptum plebi sit ad honorem iter. si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem earn eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. 13 placet tollendæ ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quæ tune tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. 14 vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quæ ne libera essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia haberentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
