Titus Livius, Ab urbe condita
1 ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhæbique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, 2 pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odic odio acerbius leniusve egerunt. 3 in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenæ et cetera circa eas oppida, 4 utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptæ possessæque ab Ætolis forent — nam Philippum Ætolis ademisse eas constabat — , an Ætolica antiquitus ea oppida fuissent: 5 ita enim Acilium regi concessisse, si Ætolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Ætolis essent. 6 eiusdem formulæ disceptatio de Perrhæborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Ætoli miscuerant. 7 ad hæc, quæ disceptationis erant, querellæ Thessalorum adiectæ, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: 8 nam præter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis; et quæ reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse. 9 Thebas Pthias Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quæstuosum et frugiferum: ibi navibus onerariis comparatis regem, quæ præter Thebas Demetriadem cursum derigerent. negotiationem maritimam omnem eo avertisse. 10 iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint. violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium. 11 itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhærere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. quid autem, si vox libera non sit. liberum esse? 12 nunc se fiducia et præsidio legatorum ingemiscere magis quam loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et Græcis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et ilium illum victum et se liberatos esse. 13 ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse. hæc acerbe postremi, 14 cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, 15 ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese præstare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet. 16 Thessalis auditis Perrhæbi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhæbiæ fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat. 17 Athamanes libertatem repetebant et castella Athenæum et Poetneum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
