Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 38, cap. 25

1 Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset: 2 nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus. 3 quo cum consul ad tempus cum præsidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, 4 excusantes religione obiecta venire reges non posse; principes gentis, per quos æque res transigi posset, venturos. 5 consul se quoque Attalum missurum dixit. ad hoc colloquium utrimque ventum est. trecentos equites Attalus præsidii causa cum adduxisset, 6 iactatæ sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. 7 frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur. 8 mille ad earn eam rem ex omni numero audaciæ expertæ delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna. 9 pabulatores lignatoresque Romani in ear eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis præsidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; 10 suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. 11 consul, adfirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea præsidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientis. 12 constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnæ excepit nec cessit; dein, cum prægravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; 13 postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis præsidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. tur tum vero instare dissipatis Galli et cædere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. 14 ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. 15 itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror. et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. 16 pauci ergo effugerunt; captus est nemo; maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑