Titus Livius, Ab urbe condita
1 magnam Romanis lætitiam prius victoriæ nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum; 2 et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria præstaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimæ urbes, abscedere custodia Ioniæ atque Æolidis prohibuerunt; 3 Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad earn eam classem, quæ circa Patara erat, miserunt. 4 Antiochus non civitatium modo, quæ circa se erant, contrahebat præsidia, sed ad Prusiam Bithyniæ regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: 5 venire eos ad omnia regna tollenda, ut nullutn nullum usquam orbis terrarum nisi Romanum imperium esset; 6 Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium pervasurum; 7 ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam servitutem concessisset. 8 his motum Prusiam litteræ Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui præter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: 9 regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; 10 et esse eum non Africæ modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem. 11 Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. 12 Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam civitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Ætolorum absumpsisset. 13 maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui prætor ante classi præfuerat, legatus ab Roma venit et edocuit, 14 quanto et spes victoriæ certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
