Titus Livius, Ab urbe condita
1 eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex composito oppugnabat, circa Thermopylas cum console consule redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus bello non interfuisset, 2 congressus. inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes profecti. 3 intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita est in tumulo, tur tum regionem maxime Oetæ spectat, oppido quam breve intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt. 4 cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terrain terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex pæne inpenetrabilis ferro occurrebat. 5 et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent, 6 haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in obsidione liberanda facturus esset. 7 nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: æquius esse Romanos milites, qui acie dimicassent cum Ætolis, præmia victoriæ habere. 8 ita recessum ab Lamia est, et propinquæ clade urbis ipsi, ne quid simile paterentur, effugerunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
