Titus Livius, Ab urbe condita
1 et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi præparabat; 2 Nabis ianm iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achæis, quod miserant obsessis præsidium, 3 agros eorum vastabat. Achæi non antea ausi capessere bellum, 4 quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent. 5 in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatæ sententiæ erant; litteræ T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat prætorem classemque Romanam expectandi. 6 cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. 7 prætor is tur tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is præfatus bene comparatum apud Ætolos esse, ne prætor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit: 8 prætorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, 9 nec pacis eos pæniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. 10 itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera prætori permissa. 11 Philopoemen, præterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, 12 quæ a maria mari Gytheum tueri posset; sed metuens, ne dilationem res non pateretui pateretur, et non Gytheum solum sed præsidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achæorum deduxit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
