Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 34, cap. 25

1 tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent, imperavit. 2 per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiæ habere; Romam eundum ad senatum iis esse. 3 ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristænus prætor cum decem milibus Achæorum, equitibus mille occurrit, et baud haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. 4 postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. 5 præfectus præsidii Laconum erat Pythagoras, gener idern idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca alia, quæ aut opportuna aut suspecta erant, validis præsidiis firmavit; 6 sed inter hæc agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. 7 Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo, iureiurando interposito, de præsidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet, incautior fidei æstimator fuit. 8 conloquentem eum cum suis satelles a præfecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos, 9 qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans, ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se libertatis sequerentur. 10 haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquæ, nedum satis firmi præsidii cernebant. 11 hæc vociferantem eum Lacedæmonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii. 12 ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑