Titus Livius, Ab urbe condita
1 ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii præfecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. 2 mos erat comitiorum die primo velut ominis causa prætores pronuntiare lovem Iovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur. 3 cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia præco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, 4 deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honored honorem usurpare, done donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. 5 huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi — Larisam ear eam arcem vocant — positoque ibi præsidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit. 6 præsidium erat Achæorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Ænesidemus Dymæus præerat. 7 ad hos orator a præfecto regio missus, qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit; 8 post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientis magno agmine viderunt, certain certam perniciem cernentes, ornnem omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri. 9 Ænesidemus, ne flos Achæorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. 10 missus a Philocle, qui quæreret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto præ se clipeo staret, in præsidio creditæ urhis urbis moriturum se armatum respondit. tur tum iussu præfecti a Thræcibus coniecta tela interfectique omnes. 11 et post pactam inter Achæos ac Romanos societatemn societatem duæ nobilissimæ urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. 12 hæc ea æstate ab Romanis in Græcia terra marique gesta.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
