Titus Livius, Ab urbe condita
1 postero die cum primo clausæ fuissent portæ, deinde subito apertæ, quia præsidium Attali ab Ægina Romanique ab Piræo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. 2 inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piræo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achæorum concilium esse audisset, inopinantibus Achæis contioni ipsi supervenit. 3 consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedæmoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadam, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achæorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. 4 adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedæmonios attineret, est pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum, 5 sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. 6 hæc oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, “ita tamen æquum est” inquit “me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur præsidiis. 7 itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedæmoniis.” 8 non fefellit Achæos, quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedæmonios: id quæri, ut obsidem Achæorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. 9 et id quidem coarguere Cycliadas, prætor Achæorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achæorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati essent, 10 decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. 11 Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terrain terram rediit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
