Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 28, cap. 25

1 cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam funeris expectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti. 2 et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi insignia et pro vana imagine imperil, quod gererent, veram iustamque mox in se versuram potestatem horrebant. 3 stupenti ita seditioni, cum vivere primo, mox etiam valere Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab ipso Scipione missi supervenerunt. 4 ad quorum primum adventum exasperati animi, mox ipsis placido sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt. 5 circumeuntes enim tentoria primo deinde in principiis prætorioque, ubi sermones inter se serentium circulos vidissent, adloquebantur percunctantes magis, quæ causa iræ consternationisque subitæ foret, quam factum accusantes. 6 vulgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem tempore, quo scelus Iliturgitanorum exstitisset, post duorum imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam noxæ meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non esse. 7 talia querentes æqua orare, seque ea relaturos ad imperatorem respondebant; lætari, quod nihil tristius nec insanabilius esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse gratiæ referendæ. 8 Scipionem bellis adsuetum ad seditionum procellas rudem, sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse puniendo modum excederet. 9 in præsentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam facere; 10 et edictum subinde propositum, ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent. 11 tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem allatum est; 12 nec iam erat aut civis aut externus, cum quo furorem suum consociarent. 13 omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant præter non tutissimum a malis consiliis receptum, ut imperatoris vel iustæ iræ vel non desperandæ clementiæ sese committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicasset; 14 suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocen atrocem nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda. 15 illa dubitatio erat singulæne cohortes an universi ad stipendium petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant, universos ire.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑