Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 27, cap. 25

1 De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque æquantibus eos Campanorum noxæ poenæque. 2 senatus consultum in sententiam M'. Acili factum est ut oppidum præsidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiæ esset. 3 et de M. Livio præfecto arcis Tarentinæ haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus præfectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, 4 aliis præmia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, 5 mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus; cuius sententiæ et Fabius fuit. adiecit tamen fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius volgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret. 6 consulum alter T, Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. 7 Marcellum aliæ atque aliæ obiectæ animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium ædem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, 8 quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de cælo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret, 9 quod utri deo res divina fieret, sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Virtutis ædes adproperato opere; neque tamen ab ipso ædes eæ dedicatæ sunt. 10 tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiæ reliquerat cum supplemento supplement proficiscitur. 11 Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et naves indidem accitæ erant quæ vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. 12 ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et conlegam eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat. 13 Itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederunt. 14 in eandem regionem et Hannibal rediit averso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cotidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑