Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 25, cap. 25

1 tenebant Achradinæ portas murosque maxume transfugæ, quibus nulla erat per condiciones veniæ spes; ei nec adire muros nec adloqui quemquam passi. 2 itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus a mari viæque immineins imminens ferenti in agros mediterraneaque insulæ, percommode situs ad commeatus excipiendos. 3 præerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni cum longo sermone habito dilatus per frustrationeim frustrationem esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse. 4 cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse Marcellus, 5 ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab discursu miles avidus prædæ non posset. 6 legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt precantes, ut a cædibus et ab incendiis parceretur. 7 de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum corpus violaret: 8 cetera prædæ futura. castra testis parietum pro muro sæpta; portis region regione platearum patentibus stationes præsidiaque disposuit, ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. 9 inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum omnia terrore ac tumultu streperent, a cædibus tamen temperatum est; rapinis nullus ante lodus modus fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. 10 inter hæc et Philodemus, cum spes, uxilii nulla esset, fide accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto præsidio tradidit tumulum lomanis. Romanis. 11 aversis omnibus ad tumultum ex parte captæ urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter, vi tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non posset, 12 cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus Epicydæ et Syracusanis relictis; 13 edoctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana discrimine esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑