Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Titus Livius, Ab urbe condita

lib. 24, cap. 25

1 is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quæcumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse. 2 quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse. 3 at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulæ portis hereditatem regni creverit et, quæ procurator tenuerat, pro domino possederit; 4 proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quæ Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, 5 cum inter liberatores patriæ insidiator ipse libertatis creatus esset prætor. 6 sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas. 7 sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur unllam nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis. 8 ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quæ media est, nec sibi parare modice nec habere sciunt. 9 et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et cædes inritent; 10 sicut tum extemplo prætores rogationem promulgarunt, acceptaque pæne prius quam promulgata est, ut omnes regiæ stirpis interficerentur. 11 missique a prætoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑